PASSERINUS seu PASSARINUS

PASSERINUS seu PASSARINUS
PASSERINUS seu PASSARINUS
equus in Circo olim celebris, apud Martialem, l. 7. Epigr. 6. v. 8.
Adeoque mentes omnium tenet unus,
Ut turba magni saepe nesciat Circi,
Utrumne currat Passerinus, an Tigris.
Et quidem funalis finister, cuiusmodi equos plurimum momenti ad victoriam conferre solitos, diximus supra in voce Panchates. Hinc unius huiusmodi equi nomine tota quadriga intelligitur; non enim singulares hi equi currebant; sed in curru sic
iuncti, ut in medio duo iugales essent inter utrumque funalem, sicque omnes quatuor equi fronte aequatâ irent, cuius instituti auctor primus fuit Clisthenes Sicyonius, apud Isidorum. Vide Salmas. ad Solin. p. 897.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”